adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque
Salomoni filio suo dicens
ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir
et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius
et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et
testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas
universa quae facis et quocumque te verteris
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me
dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint
coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non
auferetur tibi vir de solio Israhel
tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae
fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et
Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in
pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa
lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius
facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem
eius pacifice ad inferos
sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque
comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a
facie Absalom fratris tui
habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de
Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad
Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem
Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam
gladio
tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies
quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in
civitate David
dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta
anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem
triginta tribus
Salomon autem sedit super thronum David patris sui et
firmatum est regnum eius nimis
et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem
Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui
respondit pacificus
addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille
tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat
omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum
est fratris mei a Domino enim constitutum est ei
nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem
meam quae dixit ad eum loquere
et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare
tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem
et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi
venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei
pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et
sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis
quae sedit ad dexteram eius
dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne
confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas
est ut avertam faciem tuam
quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor
responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas
Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim
frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab
filium Sarviae
iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat
mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est
Adonias verbum hoc
et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super
solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus
est quia hodie occidetur Adonias
misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui
interfecit eum et mortuus est
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad
agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam
quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et
sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus
eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini
ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in
Silo
venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post
Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in
tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris
nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in
tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon
Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum
venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit
rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit
Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec
respondit mihi
dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et
sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab
a me et a domo patris mei
et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia
interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos
gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem
militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus
Iuda
et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput
seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui
et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino
ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum
interfecit sepultusque est in domo sua in deserto
et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super
exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi
domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc
atque illuc
quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem
Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput
tuum
dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus
meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in
Hierusalem diebus multis
factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad
Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod
servi eius essent in Geth
et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad
Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth
nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de
Hierusalem et redisset
et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum
tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris
huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus
sermo audivi
quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum
quod praeceperam tibi
dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi
conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit
Dominus malitiam tuam in caput tuum
et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis
coram Domino usque in sempiternum
iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus
percussit eum et mortuus est